PALEA

PALEA
PALEA
vel quod palô ventiletur, vela Pale frugum inventrice, vel a Patulo, vel a Graeco πάλλειν dicta, quantumcumque vilis, Providentiam tamen Dei efficaciter arguit: Unde Lucilius Vaninus Italus, qui scriptô de Arcanis Naturae librô Naturam omnium Deum professus, Tholosae, quo ex Italia profugerat, Atheismi, postulatus cum esset, criminationem hanc, quantum poterat, primum refellere conatus, coram Senatu lectâ fortuitô e terrâ Paleâ, Iudicibusque ostensâ: Haec iubet, dixit, ut credam Deum esse. Inde ad Providentiam sermone prolapsus, ut iactum in terram semen, ut elanguisse visum et mori, ut ex putrefacta albscit, ut viret et nascitur, ut sensim crescit, ut adolescit rore matutinô, ut luxuriat infusâ largius desuper aquâ, ut in aristas armatur, prohibendis per spicula avibus, ut in stipulam erigitur et frondescit; Ut flavescit provectius, demissôque ut superciliô languet, donec demetatur: ut postmodum trituratur, et separatô a palea fructu, granô homines, paleâ vivunt animantes reliquae, facundâ oratione prosequutus, inde Deum esse Auctorem Naturae conclusit; et obicientibus, id ab ipso Naturae alias tribui, regessit: Si id seminis Natura produxit, quis immediate proximum? Si et illi debita ex Natura processio, quis antecedens? donec ad primum veniret, quod necessarium esset, creatum fuisse, cum non esset, a quo procederetur: E quibus oporteret effici, Deum creatorem omnium fuisse. Quae quamquam ab impiissimo homine, non adstruendae veritati, sed dissimulandae impietati, et supplicio averruncando prolata (convictus enim postea et ad rogum damnatus exutâ tandem simulatione et spretis, qui vertendo ad meliora animo supplicium subeunti aderant, Monachis, inter cruciatus impictatem retinuit) et refellendae tamen huic et isti asserendae, apprime conducunt, Tob. Pfannerus System. Theolog. Gentil. Pur. c. 2. §. 5. Coeterum Palea proprium asinorum pabulum. Arnob. adv. Gentes l. 7. Cum altaribus vestris darent asini foenum, paleasque libarent. Unde Philemon in Excerptis Athenaei l. 2. ὄνος, inquit, βαδίζεις εἰς ἄχυρα τραγημάτων, Vadis asinus ad paleas bellariorum. Significans hominis insanam aviditatem et vehementiorem φορὰν atque impetum ad bellaria, qualis est asini ad paleas: simulque alludens ad Proverbium Graecorum, ὄνος εἰς ἀχυρῶνας ἀπέδρα, quo et Aristophanes Vespis respicit,
Ε῎οικας ὦ πρεσβύτα νεοπλούτῳ τρυγὶ,
Κλητῆρι τ᾿ εἰς ἀχυρῶνας ἀποδεδρακότι.
A quo proin nullis plagis absterreri patiuntur. Aristoteles Nicomacheis c. de Eortitud. Ε᾿πεὶ οὕτω γε καὶ οἱ ὄνοι ἀνδρεῖοι ἂν εἶεν πεινῶντες τυπτόμενοι γὰρ οὐκ ἀφίςτανται τῆς νομῆς. Parasitorum sic hieroglyphicum, quos οὐ πῦρ, οὐ σίδηρος, οὐδὲ χαλκὸς εἴργει μὴ φοιτᾷν ἐπὶ δεῖπνον, quod Epolis aiebat. Vide Heraldum ad Arnobii l. p. 267. Eadem vero vox, Palea, praeponitur ut titulus quibusdam capitibus Decretorum Gratiani, de qua acceptione variae Doctorum sententiae sunt. Quatuor diversas recenset Guido Pancirollus de Claris Leg. Interp. l. 3. c. 2. Cum vero Gratianas, librum Eugenio III. Pontifici offerendum Romaee detulisset, Cardinali cuidam, Viro alioqui erudito, sed ambitioso, cuius operâ ad Pontificem introduci volebat, legendum tradidisse fertur. Ille alienam laudem in se transserre cupiens, volumini quaedam a Gratiano omissa inseruit, seque operis auctorem esse iactitabat. Monachus, hominis fraude intellectâ; additiones illaas Paleas esse respondit, quae granô alibi conditô inanes reddebantur; Paleam enim veteres Theologi literam fructu carentem vel sterile opus vocabant. A quo tempore, Capita illa postea semper pro Paleis sunt inscripta: Caepo. Alii Paleas ab eodem Cardinali Pocapalea nuncuptato, quô nomine etiam hodie oppidum in Subalpinis et familia vocatur, dictas fuisse censent. Nonnulli a Palea Gratiani discipulo, qui diversas eius libri inscriptiones, quandoque etiam improbatas, fecit, sic nominatas autumant. Nec desunt, qui haec fabulosa existimantes, Decreta quaedam novissime adiecta, velut supecta et fide carentia, Paleas appellatas fuisse credant, opus, quod Patrum Pontificumque Detretis scateat, Decretum inscriptium fuit. Cui postremae sententiae videtur accedere Iacobus Cuiacius, ad c. l. X. de despons. Imp. qui tamen et suam quintam sententiam adicit, Paleae nomine quidam significari putant quod cassum est irritumque, ut cassa palearum dixit Solinus in India. Itaque Paleam dici per contemptum canonem nullius fidei vel auctoritatis, ut apud Iohannem Crmonensem ad abbatem Urspergensem Imperator Fridericus, qui Alexandro III. valde infensus erat, post Alexandriam conditam in Liguria, nomine Alexandri III. eam Paleam vocat, quasi factam ex cassis palearum, ex stramine. Equidem verius puto, hoc nomen praeponi antiquioribus canonibus et decretis et scribi debere cum diphthongo Palaea, quâ et in basilicis saepe video Παλαιὸν nominari simpliciter antiquum Interpretem et ita hanc constitutionem, cum sit Hormisdae, qui ex antiquioribus Pontificibus est, recte Palaeam appellari.
Anton. Contius ad c. 2. dist. 5. sextam suam coniecturam adiciens, Ego, inquit, Paleam inscribi hoc caput existimo et coetera similia, quia addititia sunt, nec a Gratiano primitus huic libro inserta, sed ab Interpretibus, prout cuique commodum videbatur, ad marginem Gratiani adscripta et plerumque in emendationibus et antiquioribus exemplaribus prorsus omissa. Cui rei fidem facit antiquum Gratiani exemplar, quô in hoc emendando usus sum, inquo pleraeque eiusdem Paleae desunt. Quas plerasque sententias recensent, et tandem, quid ex Manuscriptorum collatione observaverint, addunt Emendatores Romani Praefat. Gratiani ad Lector. De nomme Paleae sunt variae Doctorum sententiae. Multi ——— alii quasi additiones quasdam, derivatâ aut potius depravatâ voce, ab adverbio πάλιν,
i. e. rursum, quô Scriptores etiam Latini Gratiani tempore uterentur. Verum Iohannes Andreae ——— putat quendam Protopaleam, quem Iason addit Cardinalem fuisse, collectioni Gratiani capita haec adiunxisse ——— in collatis exemplaribus observatur quid fuerit, ut exponatur: In tribus, quaesunt antiquissima, et videntur scripta paulo post Gratiani aetatem, paucissima ex huiusmodi capitibus habentur. In uno valde emendanto sunt apposita in margine, sine ulla nota, sed non omnia, quae in impressis: quamvis vicissim in illo additiones aliquae sint, quae in his non habentur. In alio literis perantiquis descripto, Palcae ipsae recentiori scripturâ toti volumini praeponuntur. In coeteris habentur aut omnes aut pleraeque: et partim quidem cum Paleae nomine, partim vero sine ullo a coeteris capitibus discrimine. Ex qua observatione, illud videtur posse colligi, has paleas esse additiones non eôdem tempore factas, ad primam collectionem Gratiani, in margine primum adscriptas, ac nonnullas fortasse ab ipsomet Gratiano (ut fit) inter componendum aut relegendum: quas deinde Librariorum quidam omiserint, quidam in contextu posuerint, interdum coniuncte cum prioribus capitibus, interdum cum aliquo discrimine, Falsam vero esse illorum opinionem, qui eus contemnendas putant, exeo constat, quod multae et in Decretalibus et apud vetustoires Gratiani collectiones habentur, quod suis locis indicabitur. Alii dicunt, cum Gratianus librum suum Eugenio III. obtulisset recogoscendum hanc vocem Paleae fuisse adscriptam: Papam enim velut asteriscô notâsse, quae nullâ auctoritate valitura, ut sicut paleae ad grana vilia sunt, ita capita ista omni pondere carere innueret. Gibbertus Reg. 1. Enantiop. 25. Sed et alia sententia elicitur, ex Curtii de Feud. Quaest. 1. Quatenus ratione non iuvantur dicta Gratiani, dicuntur Paleae. Quae omnes tamen merae sunt coniecturae, ut cuique liberum sit, quae placeat, sententiae accedere. De auctoritate earum constans fere est omnium sententia, non multum iis deferendum esse, nec esse integrae auctoritatis. Licet enim Correctores Romani, ut iam dictum, non contemnendas censeant, eo quod multae in Decretalibus et vetustioribus Collectionibus exstent, regerit tamen Alber. Gentiles de lib. Iur. canon. c. 2. prope fin. Aliud esse contemni, aliud non allegari pro authenticis. Illa c. 4. dist. 96 quâ tribuit Constantinus omnia Romano Pontifici, licet sit Palea et pro Palea inseratur, multurm tamen tritici attulit Ecclesiae, etc. Quomodo illae paulatim in codicem Decreti irrepserint, aliaque hanc in rem plura, vide apud Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Eccl. et Pontificii nunm. marginali 314. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Palea — Pa le*a, n.; pl. {Pale[ae]} ( [=e]). [L., chaff.] [1913 Webster] 1. (Bot.) (a) The interior chaff or husk of grasses. (b) One of the chaffy scales or bractlets growing on the receptacle of many compound flowers, as the Coreopsis, the sunflower,… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Palĕa — (lat.), die Blütenspelzen der Gräser, auch Deckblätter der Kompositen und Spreublätter der Farne. Paleae haemostaticae, s. Farnhaar …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • palea — [pā′lē ə] n. pl. paleae [pā′lēē΄] [ModL < L, chaff < IE base * pel , to cover, a skin > FELL4, FILM] 1. the upper, or inner, thin, membranous bract enclosing the flower in grasses 2. PALE2 (sense 4) …   English World dictionary

  • Palea — Infobox Settlement official name = Palea other name = native name = nickname = settlement type = motto = imagesize = image caption = flag size = image seal size = image shield = shield size = image blank emblem = blank emblem type = blank emblem… …   Wikipedia

  • palea — n.; pl. paleae [L. palea, chaff] (ANNELIDA: Polychaeta) A broad flattened seta used for burrowing …   Dictionary of invertebrate zoology

  • palea — paleaceous / ay sheuhs/, paleate / it, ayt /, adj. /pay lee euh/, n., pl. paleae / lee ee /. 1. a chafflike scale or bract. 2. the scalelike, membranous organ in the flowers of grasses that is situated upon a secondary axis in the axil of the… …   Universalium

  • Palea — Als Palea bezeichnet man in der Botanik: das Spreublatt von Korbblütlern die Vorspelze der Poaceae die Spreuschuppen von Farnen Diese Seite ist eine Begriffsklärung …   Deutsch Wikipedia

  • Palea — Pa|lea die; , Paleen <aus lat. palea »Spreu«>: 1. Spreuschuppe od. Spreublatt bei Korbblütlern u. Farnen (Bot.). 2. Blütenspelze der Gräser (Bot.) …   Das große Fremdwörterbuch

  • Palea Kameni — Gewässer Mittelmeer Inselgruppe …   Deutsch Wikipedia

  • Palea Epidauros — Palea Epidavros (griechisch Παλαιά Επίδαυρος (f. sg.)) ist eine kleine Hafenstadt in Griechenland und liegt ca. 13 km von der berühmten Asklepios Heilstätte Epidauros entfernt an der Küste des Saronischen Golfes in der Region Argolis auf der… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”